Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 346
Unproofread scanNot analysed yet
quo nimirum hac ratione sal tenuissimum causticum evaporaret. Inprimis vero habetur veluti pro specifico in chronicis pectoris affectionibus; unde JAVBERTVS Oper. pag. 476. dicit: Ad expectorationem omnium convenientissima est squilla; quovis modo assumta, ut cocta &melle excepta, vel quod ex ea conficitur mel &acetum, ac ex utroque compositum oxymel squilliticum: quo ad crassorum &viscidorum pulmonibus impactorum expurgationem haud quaquam est praestantius aliud genus remedii &c. Et FERNELIVS Therap. univers. Lib. V. cap. 20. Squilla, inquit, pectus crassis &lentis humoribus infarctum expurgat, tussim veterem &asthma persanat, ac saniem e pectore elicit. Certe meretur haec radix inter remedia heroica referri, &nostris etiam temporibus in frequentiorem usum trahi: namque exserit non modo virtutem potenter incidentem; verum etiam languentes motus excitat, &quod mirabile est, blande anodynum simul exhibet effectum. Scire vero licet, ante illius usum corpus blandis laxantibus esse repurgandum, illamque ad tria vel quatuor grana, cum radice vincetoxici, &nitro, quod mitigat acriorem ejus vim, exhibendam.