# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 35-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/35-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/35-2

OBSERVATIO V. Virgo generosa, XX. annorum, sanguinea, succipleEpilepsia na, acidorum usui nimium indulgens, & multis abhinc post male tractatam annis acetum vini larga copia quotidie ingurgitare solita febrim. incidit forsan ante aliquot annos in febrem, ex medici sententia ardentem; quae bezoardicis, maxime volatilibus tractata fuit. Facta quidem hinc est quinto morbi die symptomatum remissio; at vero paroxysmi erant valde irregulares, & mox singulis, mox alternis diebus, saepius bis uno die cum horrore & insequente aestu invadebant. Alvus subinde, quae ante morbi invasionem jam pigra fuit, per totum morbi decursum manebat adstrictissima; nec solvi poterat, licet varia eo fine assumserit remedia: clysterum enim infusionem renuebat omnino. Tandem, pulveres purgantes, ex salibus & jalappa consecti, quorum per septem dies, singulis unum adsumebat, aliquantulum ducebant alvum; parum tamen proficiebant; siquidem febris cum symptomatibus persistebat, nec somnus ullus, nec adpetentia ciborum per 15. septimanas aderant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
