# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 354-3

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/354-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/354-3

Quam plures mihi cogniti sunt casus, ubi tusex eo solo, liberalius atque diutius pectori admisso, proses, asthmata spasmodica, & cardialgiae atrocissimae pullularunt. Hinc non rarum est, eos, qui venatoriis aut miaulicis muneribus praesunt, & pectore, uti mos fert Et si nus tecto incedunt, ejusmodi affectibus infestari. nostrum conferamus casum, non sane ex alia caussa originem traxit asthma, quam ex frigore, pectori admisso: siquidem aeger venationibus indefessus vacavit, nudoque pectore sub gelidissimo coelo incessit. Quod cum forsan inconvenienti tractatum sit medela; omnino in hydropem pectoris tandem degeneravit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
