Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 358
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IX. Generosus vir, annorum quadraginta, habitus strictioris, sanguine pleni, temperamentique sanguineo melancholici, vita olim functus valde mobili, iracundiae deditus, &pro potu ordinario vino rubro, aqua diluto usus, ante aliquot annos cruorem ex venis sedalibus, sed semel tantummodo profudit, &paullo post insultum podagriQuatuor cum, cataplasmatibus profligatum passus fuit. elapsis annis vitae genus plane sedentarium subiit; in quo asthma, quod jam diu utut levissimum sustinuerat, accedente praesertim conjugis carissimae morte, &inde suborto vehementi moerore, insigniter increvit, cum gravi cordis palpitatione per intervalla stipatum. Praevia venaesectione, adhibitisque variis medicaminibus, ordinabantur aquae Sedlicenses: quae tantum aberat, ut ferrent levamen, ut potius sequuto autumno, ingentem in modum spirandi difficultas, fere suffocativa invalesceret, &maxime versus noctem cum aridissima tussi infestaret. Consultus Medicus venam tundi jubebat, detracto sangine aterrimo, cuticula subpingui investito: ordinabatque varia resolventia incidentia, absorbentia, laxantia, pediluvia, &quoniam flatus simul molestabant, carminativa; a quorum usu per urinam insignis amurcae tartareae quantitas reddebatur, &generosus aeger egregie habere incipiebat. Verum, cum satis longo interjecto tempore, diaetae regulas transcendisset, &aeri humidiori sese exposuisset; recruduit anhelatio priori fere gravior; sub qua urina rursus deponebat copiosum sedimentum. Adhibebantur venaesectiones, fontes Selterani, variaque remediorum genera, sed in cassum; quin tandem accedebat peripnevmonia. Huic septimo die vehemens orthopnoea, cum maximo in pectore strepitu, absque omni expectoratione, adeo vexans jungebatur, ut per aliquot dies incurvato pectore, angustum trahere deberet spiritum.