# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 358

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/358

OBSERVATIO IX. Generosus vir, annorum quadraginta, habitus strictioris, sanguine pleni, temperamentique sanguineo melancholici, vita olim functus valde mobili, iracundiae deditus, & pro potu ordinario vino rubro, aqua diluto usus, ante aliquot annos cruorem ex venis sedalibus, sed semel tantummodo profudit, & paullo post insultum podagriQuatuor cum, cataplasmatibus profligatum passus fuit. elapsis annis vitae genus plane sedentarium subiit; in quo asthma, quod jam diu utut levissimum sustinuerat, accedente praesertim conjugis carissimae morte, & inde suborto vehementi moerore, insigniter increvit, cum gravi cordis palpitatione per intervalla stipatum. Praevia venaesectione, adhibitisque variis medicaminibus, ordinabantur aquae Sedlicenses: quae tantum aberat, ut ferrent levamen, ut potius sequuto autumno, ingentem in modum spirandi difficultas, fere suffocativa invalesceret, & maxime versus noctem cum aridissima tussi infestaret. Consultus Medicus venam tundi jubebat, detracto sangine aterrimo, cuticula subpingui investito: ordinabatque varia resolventia incidentia, absorbentia, laxantia, pediluvia, & quoniam flatus simul molestabant, carminativa; a quorum usu per urinam insignis amurcae tartareae quantitas reddebatur, & generosus aeger egregie habere incipiebat. Verum, cum satis longo interjecto tempore, diaetae regulas transcendisset, & aeri humidiori sese exposuisset; recruduit anhelatio priori fere gravior; sub qua urina rursus deponebat copiosum sedimentum. Adhibebantur venaesectiones, fontes Selterani, variaque remediorum genera, sed in cassum; quin tandem accedebat peripnevmonia. Huic septimo die vehemens orthopnoea, cum maximo in pectore strepitu, absque omni expectoratione, adeo vexans jungebatur, ut per aliquot dies incurvato pectore, angustum trahere deberet spiritum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
