# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 36

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/36

In tali rerum statu praeter omnium opinionem circa tempus menstruum erumpebant convulsiones epilepticae; sub quibus facies adparebat rubicunda, membra hinc inde agitabantur, quandoque fortiter clamabat, & absona loquebatur, ac male cohaerentia. Ipso quoque in paroxysmo humidum adpetebat, & oblatam eo fine Hinc laxata alvo, aquam frigidam copiose bibebat. mens ad se rediit; sed posthaec febricula cum languore corporis, adpetitu prostrato, alvo segni, urina crassa, obscuri coloris semper persistebat, & illa perpetuo moerore & angore infestabatur. Ceterum epilepsia circa tempus mensium, quandoque extra illud, si ira excandesceret, recruduit cum spuma oris, corporis elevatione, artuum agitatione, mentis alienatione, & magna vociferatione. Haec aliquoties contingebant, & quod notabile est, cum toto morbi tempore nec ederet, nec dormiret aegra, tamen & succulenta mansit & rubicunda. In usum ergo vocabantur omnis genetis remedia antifebrilia, laxantia, salia aperitiva, castorina, antispasmodica, venaesectiones; sed nihilominus & febricula & epilepsia per sedecim inhaerebant hebdomades. Tandem subiit aegra conjugii leges, & tum melius habere coepit: cibum appetiit, vires collegit, menses ordinem servarunt, ac paroxysmi epileptici penitus remiserunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
