# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 362

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/362

Crediderim in tali casu, vaporem ex floribus emollientibus, cum lacte decoctis, ad interiora pulmonum admissum, longe utilissimum fore; neque emplastra demulcentia, nervina ex axungiis, suo fructu destitui. Interne vero lacticinia, & axungiae animantium, sperma ceti, oleum amygdalarum dulcium, in ejusmodi asthmate sicco, neque minus in eo, quod metallurgis ex fumis saturninis, ore hastis, familiare est, optimam pollicentur opem. Quam pernicialem & virulentam vim, in constringendis faucibus, & viis spiritalibus, exserant effluvia, quae ex locis calce viva obductis emanant, quotidiana edocet experientia. Ante viginti annos tres filii consiliarii primarii, qui infra annum decimum erant constituti, in camera dormientes, recenti calce investita, intra aliquot dies angina suffocati occubuerunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
