Latin
OBSERVATIO XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 364
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO XII. Vir generosus, in dignitate constitutus, quinquaginta annorum, plenioris corporis habitus, ex loco quodam, ubi lauto, inordinato, simul autem valde mobili usus fuerat vitae genere, domum redux indulsit demum vita sine motu desidi, multisque occupationibus plenae: unde protinus de rheumaticis, atque catarrhalibus in pectore incommodis, coryza, tussi, raucedine, atque spiratione justo difficiliori conqueri coepit. Ante annum vero, per domesticas calamitates animo non parum fractus, plures noctes inquietas valde, cum molesta hypochondriorum distensione, multoque sudore stipatas transegit. His demum accessir aegerrima spiratio, tanta quidem, ut vix in lecto contineri potuerit; sed ad capiendum aerem liberiorem in conclavi discurrere, &fenestras aperire debuerit; adpetitu tamen semper salvo &Progressu temporis, exhaustis viribus, integro existente. &spirandi difficultas adeo increvit, ut corpus contabuit, motum, quando vestes vel exuere, vel ad levem corporis induere, vel scalas ascendere, vel etiam alvum cum nisu quodam deponere voluit, protinus suffocatoriam fere pectoris compressionem, cum summa molestia passus fuerit.