Latin
365.6 to 365.8
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 365.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quum vero ejusmodi affectus, si vel a parentibus trahantur, vel in habitum degeneraverint, solis istis remediis, non facile cedere solent; ad efficaciora descendere oportet, ex quibus, ob insignissimam, quam inde saepius deprehendi virtutem, thermae Carolinae, &postea Toeplicenses, cunctis reliquis palmam praeripiunt. 2) Debetur peculiaris animadversio illi effectui, quem aqua frigida in affectu pectoris catarrhali, ac pene suffocante praestitit excellentissimam. Quando enim pulmonum tonus adeo debilitatus est, ut irruentis in illos pituitae copia haud expectorari possit, tunc aquae frigidae haustus, lene his partibus addendo robur, adjuvat expectorationem; qua facta mitigatur, quin cessat reliquus affectus. Circa potationem non modo acidularum, verum etiam infusorum vinosorum, si frigida sint, notati meretur, quod quibusdam subjectis, stomacho existente jejuno, pota molestias creent. In tali casu hisce personis sorbitionem julculorum calidorum injungere soleo; atque tum potum aquarum vel infusi purgantis concedo: quoniam hac ratione, frigus illorum fluidorum, fibris ventriculi nerveis non adeo molestum est.