# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 369

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/369

Namque dum aeger haemorrhoides fluentes habuit; quae vero posthaec cessaverunt, vix fieri potuit, quin humorum stagnationes, in vasis imi ventris, maxime intestinorum contigerint: unde repetenda est alvinae obstructionis origo. Notum vero est, quod, ubi circulus humorum in abdomine irregularis fertur, spasmi in hac cavitate protinus excipiant, & flatulentiae: hinc cruor majori copia ad praecordia cogitur, pulmones infarcit, spirandique graviorem parit difficultatem. 3) Studio commendavi situm corporis cum elevato capite. Namque notari meretur, quod asthmatici, maxime si a nimia sanguinis mole tales facti fuerint, ex decubitu supino, protinus incurrant gravissimam anhelationem. Ex hoc enim situ, major humorum ad praecordia fit affluxus. Plures de asthmate casus reperies in Consultat. ac Responsis Medicin. Tom. I. Sect. II. casu LXXXVIII. ad XCIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
