# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 37

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/37

Epicrisis. Foeminae, praesertim salaciores haud raro partim ob mensium defectum, partim etiam a lympha genitali stagnante & corrupta, atrocissimos incurrunt motus epilepticos. Horum in nostro casu antecedens caussa fuit acidorum abusus: haec enim destruunt ventriculi ac intestinorum tonum, alvum constringunt, & mensium fluorem impediunt. Hinc sanguis in venis accumulatur, & sic circa menstruam praecipue periodum, ubi ad evacuandum per uterum cruorem sollennes spasmi institui solent, cum magno impetu, partim ad caput, partim ad pectus compellitur: unde etiam facies rubicunda, ac sanguine turgida, vociferatio, partium agitatio, atque delirium dependent. Pessime autem in nostra aegrotante egerunt medici, qui ipsi dederunt salia volatilia: hisce enim & alvi constrictio magis firmatur, & intestinorum tonus plus destruitur. Et perpetua sane est regula, quod, quo constrictior est alvus, eo plus sanguinis ad superiora rapiatur, & vehementiores ibi fiant spasmi. Hinc consultius fuisset, clysteribus oleosis alvum moliri; qui praesentissimum adferre solent lenimen. Nec proficua fuerunt in nostro casu anodyna & antispasmodica: quippe quae, sublata nondum caussa, malum reddere solent contumacius: Neque suffecerunt solae venaesectiones; licet alias nsu suo haud destituantur, nec denique utiles fuerunt acidulae, quibus usa est aegra. Hae enim frigidae nocent nervis; &, cum ob debilitatem intestinorum per alvum haud iterum excludantur, sed in intestinis stagnant, spasmos magis adaugent. Hinc praestantissimum mali remedium fuit in conjugio: hoc enim, praesertim si frequentior celebretur concubitus, sanguinis motus invertitur, ad uterum retrahitur; vasa uteri, teste HIPPOCRATE, distenduntur, incalescunt, mensium fluor procuratur, & sic remota caussa, ipsum malum debellatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
