Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 374
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Si igitur affectio dictorum canalium spasmodico convulsiva, formalem tussis constituit rationem: eorundem vellicatio dictae convulsioni, hinc &tussi caussam proximam praebeat, necesse est. Omnis ergo tussis sedem suam in pectore habet; licet caussae non semper ibidem obhaerescant. Et haec ipsa caussarum, quae ad tussim contribuunt, mediatarum diversitas, tam varias ejus gignit species, quas omnes pertractare, nostri non est instituti. VII. Neque enim agere constituimus de ea tussi, quae tanquam molestum symptoma variis jungitur aegritudinibus. Talis est phthisica, quae a colliquatione vesicularum, &ramulorum bronchialium per ulcus pulmonum facta suboritur, adeoque continui laesionem pro fundamento habet, in hac non per pulmonales glandulas, sed ipsam bronchiorum cavitatem exesam, laceram ac hiantem, peregrina ac ulcerosa eam subintrat materia, quae vellicando nervosas membranas, tussientem producit motum. Deinceps ad symptomaticas tusses pertinent, quae asthmati, peripnevmoniae, pleuritidi, scirrhis atque vomicis pulmonum, inflammationi septi transversi ac jecinoris superveniunt; quae laeso nervo vel tendine circa collum suboriuntur; quae difficilem dentitionem comitantur; &quae convulsivos, aut epilepticos motus, aliosque hystericos morbos consequuntur. Hae maximam partem, a bronchiorum vellicatione per consensum duntaxat inducta, caussa morbi in plus minus remota a praecordiis regione haerente, producuntur, claroque sunt documento, tussim pertinere ad affectus nervorum spastico convulsivos. §. VIII. Digitized by poogle VIII.