# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 375

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/375

Neque etiam ample tractabimus de ea tussi, quae proTussis a peregrinis aspeficiscitur a peregrinorum tam solidorum, quam fluidorum ram arteriinsolito in asperam arteriam, per glottidis rimam descensu, am illaben& vulgo exprimitur: Es sey was in die unrechte Kehle zibus. gekommen. Tragici profecto, & saepe, ob repentinam, quam inducunt, suffocationem, funesti sunt hi casus, quorum notabiles historias recenset MARCELLVS DONATVS in histor. med. mirab. Lib. III. cap. VII. Huc spectant tusses, quae a tumoribus, calculis, aliisque rebus praeternaturabus, asperae arteriae, atque bronchiis accretis suboriuntur: unde calculos, aliaque corpuscula, grandinibus similia, tussiendo rejecta fuisse, fide digni perhibent auctores. Videas ALEXANDRVM TRALLIANVM Lib. V. PAVLVM AEGINETAM Lib. III. cap. 28. & 31. & PETRVM BORELLVM Cent. I. obs. 67. Tussis metalA nostro quoque scopo alienae sunt tusses gravissilicolarum. mae, quas excitant fumi saturnini, metallici, inque primis acidi minerales, cum aere diutius inspirati, & illi potissimum metallicolae experiuntur, qui argento per plumbum in magnis catinis deputando student, nec non figuli lythargirio multum utentes: ut & caementarii, & qui cum calce viva multum sunt occupati. Evidens earum est ratio: dum enim particulae metallicae, fere corrosivae ductus spiritales, insigni sensibilitate praeditos ingrediuntur, iisque intimius insinuantur; gravem eorum inferunt constrictonem, tussis siccae cum asthmate complicatae caussam. Nec denique nostrae considerationi pressius subjacet Tusss catarid tussis genus, & levius, & brevius, quod a cohibita rbalis levior. transpiratione, in sanis ceteroquin corporibus evenire solet. Fit nimirum ea, si subjecta praesertim pituitosa caput vel pectus, quod antea in calidiori loco leni perspiratione maduit, subito exponunt frigori, & repressum a cute serum acre ad tracheam & bronchia decumbit; aut si senes inprimis noctu in loco frigidiori dormiunt, vel in frigido ac hyemali aëre liberius obversantur. Jungitur quoque coryza; & vel calidiori regimine, vel sumto forsan diaphoretico, brevi tempore cessat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
