# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 376

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/376

Huc etiam spectant delapius muci e naribus ad fauces, & laryngem, qui matutino tempore facili conatu per screatum eliditur. Sed de ea fusius agemus tussi, quae primarium constituit morbum, totumque graviter afficit corpus, & tam vehementia, quam diuturnitate est molestissima. Vocamus hanc rheumaticam, eo quod rheumaticis revera absolvitur affectionibus. Namque pro caussa agnoscit, humorum, maxime serosorum inversum, & a superficie corporis, extremisque partibus ad pulmones tendentem motum, atque decubitum; neque unquam a febrilibus commotionibus, vespertino potissimum tempore conspicuis, ac horripilationibus vacua est. Haec pro subjectorum, quae invadit, varietate, vel humida, vel sicca est: illa evenit sanguineis, phlegmaticisque, qui praeter partium fibrosarum, nervosarum ac musculosarum mollitiem, serosis ac pituitosis nimium scatent succis, veluti sunt foeminae prae viris inlantes, pueri, atque senes, prae iis, qui in juvenili, vel virili aetate sunt constituti. Sicca vero tussi magis corripiuntur hypochondriaci, scorbutici, cachectici, strictiori corporis habitu, & debili, adque spasmodicos motus valde proclivi nervorum systemate, nec non sero acri copioso praediti. §. XII. Summum tussis rheumaticae gradum denotamus, per Historia tussis convulsiconvulsivae seu ferinae nomen.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
