# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 379

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, VIENSIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/379

VIENSIVM. Haec de summo tussis rheumaticae gradu, cujus caussa plerumque externa est, dicta sunto; dantur vero tusses, proprio rheumaticarum nomine dignae, quae internas potissimum agnoscunt caussas; & sicut diuturnae, ita maxime molestae sunt, cumque rheumaticis capitis, ac pectoris doloribus, hemicrania, odontalgia, puncturis laterum pleuritidem mentientibus, defluxione materiae acris a capite ad fauces &c. complicantur. Eveniunt inprimis corporibus cachecticis ac scorbuticis, ex suppresso pedum oedemate, alioque tumore; quem tanta ferocitate tussis aeque ac spirandi difficultas excipiunt, ut suffocatio instare videatur. Familiares etiam sunt hae tusses senibus, qui impuris scatent humoribus; & in his a frigore externo, dorso praesertim in ea regione, ubi prima lumborum vertebra, & plexus mesentericus major deprehenditur, admisso. Neque alia est ratio, quam quod serum acre ab externis corporis partibus ad pulmones deferatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
