# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 38

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/38

OBSERVATIO VI. Puer quatuordecim annorum, quinta jam a nativitate hora insultu correptus fuit epileptico. Annum nati corpus, post vehementissimam nutricis iram, duris tuberculis undique obsidebatur: quae medicus pro variolis ventosis habens, lumbis inde valde adfectis adplicat emplastrum. Hinc protinus evanescebant omnia tubercula: at vero in eorum locum succedebat epilepsia cum spuma oris, atque mirifica artuum tractione; & per aliquot septimanas quotidie hora circiter pomeridiana prima recurrebat. Posthaec remittebat, nec sub variolis postea accedentibus recrudescebat; nisi forte semel sub dentium eruptione. Verum enim vero sexto aetatis anno, cum lumbricorum colluvies intestina occuparet, resurgebant graves epileptici insultus; & ad annum usque decimum quartum saepius, maxime ventis impetuose flantibus, coelo turbido ac pluvioso, & tempestate autumnali invadebant. Praecedunt enim paroxysmum maxima anxietas, pedes, manusque refrigescunt, dentes dolere incipiunt: tum humum prosternitur, & post paroxysmum capitis dolorem, & corporis totius retinet lassitudinem. Neque minus ante paroxysmum flatulentiis imi ventris exercetur, siti vexatur, & urinam reddit albam; sub illo facies fit tumida bruni coloris. Olim quoque pigra suit alvus, jam expeditior. Neque ulla hactenus profuerunt remediorum genera: quid? quod salivatione tractatus puer pejus habuit, sanguine potitus est viscido, omni colore destituto. EpicriEpicrisis. Epilepticam hancce affectionem ab intestinorum lumbricis ortam esse, certissimum quidem est. Cum autem nervorum genus jam a primis incunabulis, & deinceps a tuberculis retropulsis, hisce motibus jam adsuetum fuit: non mirum, si ob hancce dispositionem paroxysmi jam fuerint atrociores & contumaciores. Notatu subinde dignum est, quod ab adplicato ad lumbos emplastro, procul dubio narcotico, tubercula illa protinus evanuerint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
