# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 380

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, VIENSIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/380

Eaedem non raro in subjectis pituitosis, senilibus, qui victu lauto, vitaque sedentaria delectantur, & neglexerunt sanguinis missiones humidae fiunt, & effectum habent criticum: tota enim sanguinis & humorum massa hac ratione a copia seri impuri, quamvis non sine molestia, egregie repurgatur, adeo, ut sedatatussi, pristinae vires redeant, somnusque cum adpetitu, & integra sanitate instauretur. §. XVI. Ad censum tussium rheumaticarum pertinent quoque stomachales & hypochondriacae; quarum illae in ventriculo, hae profundius in hypochondriis ac intestinis caussam habent; & partim ob consensum nervorum, partim ob rheumaticum seri ad pulmones decubitum enascuntur. stomachalis quidem suis se prodit notis, quae sunt nausea, cardialgia, adpetitus prostratio, digestionis vitium, sensus in ventriculo gravativus, & quod primus tussiendi stimulus circa cordis scrobiculum sentiatur. In hypochondriaca junguntur flatulentiae, spasmi intestinorum; ac symptomata reliqua hypochondriaca. Prior, nempe stomachalis fit a faburra acri, biliosa, acida, ventriculo, ejusque superiori maxime orificio, nec non oesophago inhaerente, harumque partium nervosas tunicas, quae arctissime cum viis spiritalibus nectuntur vellicante; unde creber comitatur vomitus. Vexat cumprimis, ventriculo a cibis vacuo; & familiaris quoque est febre tertiana, praesertim continua laborantibus; testante jam HIPPOCRATE Lib. 2. epidem. Posterior, nimirum hypochondriaca generatur, ab humoribus crassis, impuris, serosis, vi spasmorum, ac flatulentiarum abdominalium, ad pectus & pulmones compulsis; & eo magis infestat, si ingens frigus, aut animi affectus, tanquam occasionales caussae praecefferint. Generatim vero monendum est, quod omnis tussis, quae est periodica, a saburra in ventriculo, vel potius intestino duodeno stabulante suos mutuetur natales. XVII. Adhug notari meretur ea tussis, quae habitualis est, Tussis habi& catarrhalis rheumatica vocari meretur. Ea potissimum tualis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
