# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 382

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/382

CVRATIO. CVratio tussis rheumaticae potissimum quatuor absolCvitur indicationibus, nimirum, ut primo materiam peccantem corrigamus, ad exitum disponamus, atque expectorationem, si opus id fuerit, promoveamus; deinceps adfluxum seri a praecordiis avertamus, & ad alia, magis congrua excretoria organa derivemus, tum motus, si fuerint effraenes, consopiamus, & denique debilitatum affectarum partium robur instauremus. Si igitur tenax muci coagulum bronchia obsederit, incidendum illud, resolvendum, & emolliendum est, quod praestant radices resolventes: quas inter primas tenent, radix vel fecula Aaronis, iridis Florentinae, & quae insigni humores lentos ac tenaces fundendi & expectorandi potentia pollet, radix squillae, ad quinque vel sex grana, cum pauxillo nitri data; item oxymel squilliticum; essentia gummi ammoniaci, spiritus salis ammoniaci anisatus, lac & sloressulphuris, & sperma ceti. §. III. Humor admodum tenuis, salsus, acris incrassantiHumor tenuis in crassanbus, & lymphae acrimoniam temperantibus ad exitum reddus, & acris ditur aptus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
