# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 383

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/383

Conducunt hoc fine decocta, quae ex hordeo, temper anrasura cornu cervi, radicae scorzonerae, ac glyzirrhizae padus. rantur; cremor hordei, juscula sive decocta avenacea, vulgo Haber-Grutze, cum amygdalis, passulisque minoribus; aut decoctum raparum cum saccharo; gelatinae cornu cervi, & animalium; juscula ex carne cum lacte; loch pulmonum vulpis, syrupi de papavere, de farsara, diacodion Montani, sperma ceri cum lacte datum; & ante omnia oleum amygdalinum recenter sine igne expressum, vel solum, vel syrupo capillorum veneris, aut julepo rosarum nuptum: e. g. in hac formula: Recipe olei amygdalarum dulcium, syrupi capillorum veneris ana unciam unam, spermatis ceti drachmas tres, croci grana quindecim. M.d. Egregiam quoque opem adferunt infusa sic dicta theiformia, quae ex herba veronicae, hyssopi, floribus malvae, sambuci, papaveris rhaeados, salviae, bellidis, radice glyzirrhizae, semine foeniculi, cortice ligni sassafras & ejus generis aliis paranda sunt. Ubi tussis catarrhalis in habitum degeneravit, cum adpetitus dejectione, & tabe, cura, quae cum lacte asinino, vel sero lactis, vel cum fonte Selterano, aequali parte cum lacte permixto fit, praecipuum medendi cardinem absolvet. Quando nimia congestio, adfluxus, & decubitus Laxantium usus. seri in pectore est, ut fit in tussi valde humida, pituitosa, diutius persistente: praestat illud a praecordiis & viis pnevmonicis derivare, atque partim per alvum, quae est propria sordium mucosarum latrina; partim per cutim, quae huAlvi lumorum subtiliorum est diverticulum, expellere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
