# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 384

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/384

bricitas, sicut in omni, ita praesertim in theumatica, ac convulsiva tussi, magnam profecto fert opem: cui procurandae, ex laxantium numero, ad acrimoniam demulcendam, & colluviem quoque serosam blande & benigne, copioseque, sine omni tamen molestia, ac virium lapsu evacuandam, ego, non quicquam deprehendi praestantius, quam ipsam mannam; si non ad drachmas, sed uncias duas, in infuso vel decocto praescribatur, ejusque usus, si res postulat, repetatur. Ego uncias duas, in aquae veronicae vel florum acaciae unciis octo, leni calore dissolvere soleo; adjectis postea terrae foliatae tartari drachma una, & aliquot guttulis olei de cedro, anisi, vel macis. Consentientem habeo GABELCHOVERVM, qui Cent. IV. obs. VII. & sequentibus eandem ad aliquot uncias pro sananda feliciter tussi commendat: idem etiam laxans, cum infuso veronicae, vel lacte propinari potest. Praeterea syrupus rosarum solutivus, cassia recenter extracta, decoctum laxativum Viennense, passulae rhabarbarinae, sique ventriculus haec ferre nequit laxantia, clysteres, ad copiosi seri & muci quantitatem derivandam & per congruum ejus emunctorium, quod in crassis potissimum est intestinis, evacuandam prosunt efficacissime. Deinceps aequalem sanguinis per totum corpus restituendo cursum, & serum maxime ad glandulas subcutaneas invitando, inhibetur hujus ad praecordia adfluxus. Eo fine operae faciunt pretium, infusa calidiora pectoralia, ex floribus malvae, violarum, foliis hyssopi, salviae, semine soeniculi, anisi ac cinamomo conficienda. Haec mane intra lectum potare expediet, cum blando regimine; & praeterea in aequali calore corpus semper conservare decet. Scopo quoque huic satisfaciunt pulveres diaphoretici ac bezoardici, qui parantur ex lapidibus cancrorum, pulvere Marchionis, luccino praeparato, antimonio diaphoretico vel loco hujus, antihectico Poterii, cornu cervi sine igne, cinnabari, additis aliquot granis olei nucis moschatae expressi, vel etiam croci. Iisdem quoque flores sulphuris addere licet; maxime si achores, vel scabies retropulsa malum foverit. VI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
