# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 385

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/385

Tertia indicatio requirit efferatorum motuum sopi Quae mitigent effraenes tionem, quae saepius mox ab initio curationis, ob graviomotus. ris periculi metum, suscipienda est. Et ex remediis huc facientibus longe eminet crocus, pectori amicissimus, ejusque extractum, pulveribus bezoardicis admixtum. Laudant quoque muscum quernum, & pulveribus, & decoctis additum: nec eo fine sunt inutiles pilulae de styrace, aloëphanginis nuptae, & vesperi datae, conjunctis ceterum expectorantibus, oleo amygdalino, ac spermate ceti. Haud etiam contemnendae est virtutis liquor meus anodynus, vel laudanum liquidum SYDENHAMII, cum spiritu cornu cervi maritatum, quem spititum cumprimis depraedicat BOYLE de util. Philos. pag. 348. Si his haud obsecundet malum, ad fortiora deveniendum anodyna, quae majoris sunt energiae; veluti sunt pilulae de cynoglossa, Starckeyanae, Wildegansii, & theriacalia. §. VII. Neque ad sopiendam tussis vehementiam insuper ha- Externorum benda sunt externa: quae inter phthisica praesettim tussi la- esus. borantes, egregie solatur, emplastrum diasulphuris Rulandi, pectori impositum. Tussi convulsiva vexatis insigniter prodest unguentum rubrum potabile, cum spiritu vini, praecordiis illitum: nec non unguentum pectorale, in PHARMACOPOEA AVGVSTANA descriptum, si thoracis latera (Hoffm. Sst. T. V.) Ccc latera eo inungantur, in sedanda tussi, doloribus pectoris mitigandis, & juvanda expectoratione, magnam praestat opem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
