# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 388

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/388

In scorbuticis pro potu conducit aqua sola, pura, fontana, non nimis frigida, & vel amygdalis dulcibus, vel pane similagineo distemperata. Vulgus aquam servidam affundit triticeis furfuribus & insusum frigide non sine insigni fructu in gravi epidemia tussi bibit. Praeservationis quoque ratio, maximam partem, in recto rerum non naturalium consistit usu. Qui a tussi convalescentes, vinosis compotationibus, corporis refrigerationibus, animi fortioribus adfectibus indulgent: in eaudem protinus incidunt longe graviorem. Senes sibi caveant a pedum, maxime dorsi refrigeratione. Et quia hyeme rigente rhevmaticae adfectiones quam facile contrahuntur, & caput & cervix & regio praecordialis, lumbaris & pedes, in senibus praesertim, quibus tussis admodum est infesta, linteis & integumentis calidis bombycinis maxime a frigore muniendi sunt, ut moderata & aequalis servetur perspiratio: nam quando unam ex hisce nervosis partibus frigus praesertim aquilonare fortiter tangit & penetrat, ob consensum, qui inter has partes viget, reliquae omnes p. n. adficiuntur. Alvi libertas pariter ac expeditus transpirationis successus nunquam non conservetur, necesse est: quare conferunt moderatae, sed frequentes, & sub coelo salubri institutae corporis exercitationes. Qui luccis sunt pleni, hos statis temporibus, & omnino versus aequinoctia, venaefectione, vel scarificatione depleri curent. Eo magis vero recto regimine, tenui victu, conservataque excretionum libertate, a tussi se praecavere decet, quando epidemicam exercet tyranuidem. Cautelae cum cura specialiori. Cautela cirIN omni tussi caute mercandum est cum expectorantibus, cu expectoA dulcibus, decoctisque incrassantibus; ne more vulge rantia & solito, nimia, & sola adhibeantur, sicque relaxando madulcia. gis pulmones, nimium ad illos concitent adfluxum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
