# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 395-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/395-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/395-2

OBSERVATIO II. Tussis humiVir triginta sex annorum, sanguineus, succulentus, da diuturnain castris, quae sequutus est, variis molestiis, aeris ventorumque injuriis obnoxius, inordinate vivens, & frigidiori loco fomnum capiens, neglecta, cui antea sueverat, per biennium, venaesectione, incidit in tussim vehementem, aeque ac diuturnam. Pectus humoribus infarctum turgidumque, cum roncho videbatur: Es kochte immer aufder Brust, als wenn alles voll waͤre. Ejiciebat quoque laborioso ac vehementi pectoris non minus ac abdominis conatu, ingentem muci viscidi ac slavescentis quantitatem, quae intra nycthemeron collectim binas adaequabat libras. Et hac molesta tussi per quatuordecim jam laboraverat hebdomades, cum meum quaereret auxilium, corpus admodum contabescebat: adpetitus tamen erat integer, alvus aperta, urina pauca ac rubicunda, pulsus post paroxysmum celerior, facies rubicunda. Neque ullum levamen perceperat, licet variis remediorum generibus, decoctis, electuariis, essentiis pectoralibus, ac dulcibus fuisset usus. Ego itaque, interdicto cerevisiae potu, hujus in vicem consuetum decoctum dedi: alternis diebus exhibui pilulas balsamicas: mane pariter ac horis pomeridianis potari jussi infusum pectorale, ex radice consolidae majoris, enulae, glyzirrhizae, herba saniculae, scabiosa, scordii, veronicae, agrimoniae, urticae mortuae, pyrolae, floribus hyperici, summitatibus millefolii, semineque anisi ac foeniculi paratum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
