Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 396
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc sumendam suasi drachmam balsami pectoralis, quod ex olei hypericonis unciis duabus, spermatis ceti uncia una, balsami de Copaiva, Peruviani ana drachma una, croci scrupulo uno, florum sulphuris drachma, olei macis, anisi, ligni sassafras ana guttis quindecim confectum erat. Exhibui quoque pulverem ex magnesia alba, oculis cancrorum, cornu cervi philosophice praeparato, ossibus sepiae, &succino praeparato concinnatum; ac denique emplastrum superius descriptum thoraci imponendum curavi. Quibus per duos menses usurpatis, in tantum consanescebat, ut nihil equidem esset, de quo conquereretur; attamen quoties vel acida comedebat, vel vinum bibebat, tussi denuo cum rejectione viscidae materiae prehendebatur. Epicrisis. 1) Ad praesentem tussim generandam plures remotiores concurrerunt caussae. Praeter temperamentum enim sanguineum &corporis habitum, succis pituitosis plenum, venaesectionis neglectus, ac frigidius corporis regimen, omnino suffecerunt ad inducendam tussim 2) Quae cum forsan ab initio nimiis dulcibus, ac expectorantibus tractata fuit: factum est, ut tonus &ventriculi, &pulmonum magis destrueretur.