Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 4
Unproofread scanNot analysed yet
Et si tali ratione consideremus, subjecta catalepseos plerumque esse melancholica, vi imaginatrice fertiori gaudere, ac circa ideas sacras de Deo, angelis, vita aeterna tantum non semper esse occupata; deinde, si experientia ac exemplo insomniorum suffulti supponamus, animam, quo magis a perceptione objectorum externorum, ac motuum vitalium exercitio feriatur, eo intentius phantasiae indulgere: firma sequitur conclusio, visiones ecstaticorum catalepticorum non nisi effectus esse intensioris phantasiae: dum anima a commercio rerum externarum vacua, praeteritas rerum ideas repetit, ex quibus inter se collatis etiam fieri potest, ut futura praenunciet. Sed revertamur ad caussas mediatas, quae malo cataleptico excitando sunt opportunae. XII. Eminet inter illas vitium humorum crassorum, ac viscidorum, quos veteres dixerunt succos melancholicos, qui in capite ac cerebro difficilius progredientes, &in hujus basi praesertim ac pia meninge stagnantes, efficacissimam constrictioni fibrillarum nervearum suppeditant occasionem. Hinc non tantum foeminae hystericae, virique hypochondriaci ac melancholici prae aliis catalepsin patiuntur, verum etiam hoc morbo peremtorum sectio docet, vasa in posteriori cerebri parte crasso &coagulato sanguine repleta fuisse, ac in ipso cerebro extravasatam serosam haesisse colluviem. Conf. HOLLERIVS Lib. I. de morb. intern. &SCHENdiexm CAP. IV. De catalepsi. SCHENKIVS Lib. I. obs. 2. Ex his quoque patet clarissime quare consuetas &ordinarias sanguinis excretiones suppresias nonnunquam subsequatur catalepsis; vide FONSECAM Lib. 2. Confult. 92. Neque minus ratio patet, cur puer ille, cujus AETIVS Tetrabibl. 2. Serm. 2. Cap. 4.