Latin
PISONE L. I. C. XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero veteribus ignota fuit haec operatio; &digna sunt verba ARE TAEI, quae Lib. VII. pag. 124. ecstant, ut hic allegentur. Namque necesse est, inquit, in allegatis nimirum casibus, ut sanguis e nasi interioribus detrahatur: intro enim perlongum instrumentum immittitur, quod CATEADION vocant, aut illud, cui STORINE nomen est; aut si quis horum copiam non habuerit, pennae anserinae canalem crassiorem sumere debet, ejusque nervosam partem denticulatim instar serrae incidere, atque sic intra narem usque ad ossa, quae ethmoidea ob cribri similitudinem vocantur, immittere, deinde utraque manuagitare, quo locus a dentibus insculpatur, ac vulneretur Facilis est enim ac copiosus sanguinis cursus: nam venae graciliores in nares desinunt, corpora in hac parte mollia sunt, §ioni habilia. §. III. Morbus catalepticus, si ab imaginatione sustentatur; spernit &eludit, omnium remediorum opem. Peregrinatio vero ac aeris mutatio optimum spondent auxilium. Dici enim vix potest, quanta virtus &efficacia ad morbos nervosi generis &spirituum sanandos, insit pereginationibus in loca praesertim, quae salubri aere fruuntur, &qui secundum Celsi monitum contrarius est illi, qui morbum fecit. ME- γ CAP. IV. De catalepsi. cit.