# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 4-3

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/4-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/4-3

Pulsus ferebatur naturali similis; nec urina, praeter largum sedimentum mingebatur praeternaturalis. Noctes, nisi tranquillo somno, attamen ab omnibus symptomatibus vacuas transigit; ac omne tempus piis meditationibus, & sub insigui mentis requie consumit. Epicrisis. Duplicis generis caussae hunc portentosum ac mirabilem sustentaverunt affectum: nimirum partium lumbrici in cauale intestinorum hospitantes, partim sanguis in vasis uterinis ob mensium defectum stagnans, atque corruptus. Hinc non sane mirum, si symptomata fuerit eo graviora, ac atrociora, cum a duabus caussis, quarum quaevis sola tali morbo inducendo sufficit, sint excitata. Quamobrem in mali hujus curatione, ad hanc duplicem caussam directa fuit medendi intentio: praeter enim temperatiora, simul tamen efficaciora, anthelmintica, exhibenda curavi congrua antihysterica, ut eorum virtute liber sanguinis per uteri vasa circuitus, ejusque superflui per menstruam periodum excretio facilitaretur. Fuerunt ex horum numero pilulae balsamicae, ad ductum Becherianarum concinnatae, cum aliquot granis extracti croci atque castorei maritatae, & alternis diebus, maxime circa tempus menstruum propinatae, mane desuper sorbillato infuso ex herba melissae, artemisiae, floribus cheiri, ac chamaemeli vulgaris. Jussimus praeterea ante horum remediorum usum, ad relaxandos intestinorum spasmos, durasque faeces emolliendas, ano injici enemata, quae plurimum olei cocti habebant. Denique praeter alia antispasmodica, motum corporis per deambulationem, ac vectionem in curru sub aëre sereno commendavimus: quibus factum est, ut aegra perfectam recuperasset sanitatem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
