# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 404

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/404

Ego, cum hujus affectus originem ex primarum viarum & hypochondriorum ob flatulentas abdominis distensiones, alvum strictiorem & intermissam venaefectionem derivarem; & non pro simplici catarrhali, sed rheumatica tussi habendam esse judicarem; sanguinis detractionem summopere suasi, & utut alius medicus, forsan ob praejudicia sua, quibus circa venaesectionis usum in febrilibus insultibus imbutus est, hanc non ratam haberet; me tamen autore ac fuasore, decem minimum unciae sanguinis tenaci muco referti fuerunt detractae. Ex quo mox insignissimum in faciliori respiratione persensit allevamentum. Tussis vero sicca transiit in valde humidam; ita ut miram quantitatem crassi muci quotidie cum valida thoracis commotione ejiceret; quae tussis maxime cum anxietatibus noctu affligebat, & omnem fere somnum adimebat. Ipse Dominus Patiens pilulas Dn. N. S. assumebat quas aliquot quidem sedes fuerunt secutae, sed postea vehementiores alvi adstrictiones cum insigni anxietate persensit. Substitui ego igitur infusum mannatum ad avertendam a pectore nimii hamoris congestionem singulis tribus diebus sumendum; ex quo egregium percepit levamen. Mane infusum veronicae, & de die prisanam amygdalinam, circa vesperam, cum pulsus & calor semper esset auctior, pulverem nitrosum cum antimonio & succino mixtum dedi; quibus remediis per Dei gratiam intra duos menses violentia istius rheumatis cessavit. Nihilo minus Dominus Patiens adhuc de noctibus insomnibus, flatulentiis primarum viarum, & anxietatibus, moestis cogitationibus, & fractis viribus conquestus fuit; & quia judicavi, horum symptomatum fundamentum in prava alimentorum digestione, propter vim stomachi & intestinorum digestricem, a monbo, & animi affectibus fractam esse positum; sufficientem motum & exercitationem corporis, converfationem cum amicis, potum aquae simplicis cum quarta parte vini Rhenani dilutae, & usum elixirii nostri visceralis cum bona corticum aurantiorum essentia permixti suasi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
