# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 405

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/405

Quorum remediorum ope etiam integre vir longa vita dignus convaluit. Epicrisis. Tussim pure catarrhalem cum febricula quadam, a rheumatica probe ut distinguat Medicus, in praxi valde necessarium duco; quia haec longe alia remedia & medendi rationem quam illa postulat: catarrhalis simplex tussis dicitur haec, quae cum gravedine capitis, & coryza a transpiratione ob inaequalitatem aeris, tempore maxime autumnali & vernali ad interiora repressa oritur, & plures homines simul afficit, unde dici solet epidemia. Rheumaticae vero natura longe alia est. Nam licet a transpiratione habeat sapius suam primam originem; potissimum tamen vitiosae plethorae & cacochymiae ventriculi pravae digestioni & viscerum abdominis vitio caussam suam debet, unde etiam graviora juncta habet symptomata, diutius durat, & magis est individualis. Catarrhalis facilius transit, & solius naturae beneficio, modo non error in diaeta committatur, magno saepius sanitatis commodo subsequente solvitur: multo minus vero magna efficaciae praesidia, uti est venaesectio exigit; quae tamen in tali tussi, quam nos vocamus theumaticam, & jam descripsimus, ceteris paribus, locum invenit commodissimum. Praeter haec illud in usum scientiae medicae ex relata morbi historia & cura annotandum censeo, quod malum flatulento spasmodimodicum, quod communi nomine affectus hypochondriaci venit, etiam in vegetioribus subjectis a studiorum intemperantia, vita motus experte, intermissa sanguinis copiosioris detractione, superveniente diuturniore animi perturbatione suboriri, & leviorum morborum vehementiam exacerbare possit. Denique in gratiam juniorum medicorum non silentio praetereundum esse puto, ad restaurandum robur ventriculi & intestinorum, medicamenta temperata balsamica, sed frequenti & moderata dosi sumta, & potum aquae frigidae cum vino spirituoso permixtum egregie conferre.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
