Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 409
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VIII. Vir annorum sexaginta octo, habitus corporis suc- Tusste chroculenti, constitutionis plethoricae, lauto victu, vitaque se- nica habitualis. dentaria utens, meum aliquando requirebat auxilium, eo quod diuturnis pectoris adfectionibus vexaretur. Retulit scilicet, se juvenem haemoptysin fuisse passum, &hac congruis medicaminibus sedata ac percurata, retinuisse tussim humidam habitualem. Haec quotannis autumnali ac hyemali potissimum tempore, coryza, aliisque catarrhalibus defluxionibus stipata infestabat, tanta saepius scrocitate, ut suffocari non raro videretur. Novissime vero medio hycme accedebat tussis sicca; qua per aliquot dies insistente, horror atque calor jungebantur, tumque sequebatur liberior expectoratio muci copiosi, sanguine grumoso, subnigricante permixti. Praesens igitur medicus venam in pede tundi jusserat, qua secata levarum fuit pectus, &aeger usurpatis adhuc variis remediis a malo suo liberatus. Quum autem hujus recursum timeret; ad hunc praecavendum, Quare injunxi rectum rerum meam desideravit opem. non naturalium usum; &praeterea ut humorum adfluxus a pectore derivaretur, suasi laxantia ac diaphoretica: illa quidem (Hoffm. Ist. T. V. )Ffi gg. 5 quidem ex rhabarbaro paranda, saepiusque usurpanda; haec in forma infusorum mane adhibenda. Cerevisiam quoque pro potu interdixi, &in ejus locum decoctum ex radice scorzonerae, chinae, rasura cornu cervi, radice cichorei, liquiritiae, semineque foeniculi concinnatum ordinavi. Inde nunciavit mihi, se nihil, de quo amplius conqueratur, habuisse; sed si forsan acidis inter prandium uteretur, recrudescere nonnunquam tussim. Epicrisis. Meretur attentionem in praemissa morbi historia, quod haemoptysis, quae in juventute proruperat, post quadraginta demum annos redire possit.