Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 41
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum partim fixioribus terreis, partim adstringentibus hancce saburram magis compactam reddiderit, ac intus retinuerit: non mirandum, si spasmi, qui semper in febrium principio junguntur, demum in ipsas abierint convulsiones. Jam ergo eo intendere oportet curationis scopos; ut partim sordes biliosae, acres corrigantur, &blande educantur; partim etiam motus perversi consopiantur, ne diutius perseverent, &in habitum transeant. Quamobrem in ipso paroxysmo naribus admovere convenit mixturam ex Spiritu salis ammoniaci vinoso, essentia caslorei, &oleo rutae paratam; cujus virtus in illo, quod nervis est inimicum, discutiendo egregia est. Sordes primarum viarum optime educunt pilulae meae polychrestae, cum extracto chamaemeli, millefolii &croci mixtae: cui quoque scopo clysteres emollientes ac oleosi inserviunt, maxime si illis, ad discutiendos flatus, tantillum nitri &camphorae fuerit additum. Neque minus ad corrigendam humorum acrimoniam insigniter prosunt pulveres ex lapidibus cancrorum, pulvere marchionum, nitro, cinnabari &arcano duplicato compositi; nec non aquae antepilepticae cum essentia corticum aurantiorum. Discimus ceterum ex hac morbi historia, quam perniciosum sit, in puerperis nimis mature, praepostere &ante sordium evacuationem cortice chinae vel aliis adstringentibus febriles motus supprimere, &noxiam materiam intus retinere. Hinc enim spasmos febriles in epilepsiam degenerare posse animadvertimus: qui tamen alias ad resolvendas viscidas sordes ac viscerum obstructiones, ideoque ad epilepsiam quoque curandam ac praeservandam admodum sunt idonei. Quare recte scribit Hippo(Hoffm. Syst. T. V.) Hippocrates, quod quartana epilepsiae superveniens eam tollat.