# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 412

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/412

Causam ejusmodi catarrhalium & rheumaticarum febrium, vulgo in transpirationem prohibitam tantum rejiciunt; ast quando perpendimus, raro hyeme, licet frigidissima, sed vere plerumque & autumno ejusmodi febres, cujus generis etiam sunt, quae variolis, morbillis & doloribus arthriticis accedunt, corpora infestare; statuendum potius videtur, non solum cohibitam perspirationem caussam esse, sed peculiare vitium in atmosphaera nostris Succis & partibus solidis adversum, latitare; quod nos quidem in virulentae & fermentativae indolis materia, ex pravis exhalationibus oriunda collocamus. Praeter haec discere id oportet, venaesectionem per se senili aetati prorsus non esse adversam; ut potius ad longam & sanam vitam multum conferre possit. De quo argumento in dissertatione de venaesectionis usu ad vitam longam prolixius egimus. Illud adhuc subjiciendum esse censeo, quod Dominus Patiens sedulo observaverit, mitissime & optime hunc morbum in salutem vergere, si mox a principio usque ad finem & plenariam restitutionem omni studio ac cura tractetur; scontra vero, si primis diebus negligatur, nec accuratum regimen observetur, neque in rerum non naturalium usu, vitando aerem frigidum & humidum sibi moderetur, non modo graviorFE - CAP. III. De tussi, inprimis rheumatica. graviorem & diuturniorem fieri; sed etiam saepius magna cum saevitia & periculo reverti.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
