# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 416

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/416

Tussis chronica & pertinacioris indolis est illa, quae molestissimo intestinorum morbo, qui vulgo hypochondriacus vocatur, laborantibus infesta est. Atque ratio in promtu est: nam quia tussis a nimia congestione humorum ad pectus valde infirmum & atonia affectum accidit, & prima in hypochondriacis regio ob destructam digestionem, vitiosos multos crudos humores suggerit: non mirum est, ejusmodi generis tusses non tam facile sanationem recipêre. Accedit & hoc, quod illa convulsiva thoracis & totius abdominis concussio, quae fit per tussim, digestionis, quae fit secundum naturam, negotium, in intestinorum canale plus adhuc labefactet & pervertat. Nam plura mihi cognita sunt exempla, quod diu multumque perseverante tussi ob vitiatam digestionem & canalis intestinalis tonum destructum, affectio hypochondriaca demum producta fuerit. Ex quo jam facile intelligitur, difficilem omniuo esse tussis hypochondriacae curam. Neque enim, quae in simplici & catarrhali epidemia tussi idonea sunt remedia, hic sufficiunt; sed respiciendum quam maxime est, ad digestionem ventriculi juvandam, & destructum intestinorum tonum restituendum, ac circulationem etiam sanguinis per viscera abdominis, quae in hypochondriacis lentior est, promovendam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
