Latin
OBSERVATIO XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 418
Unproofread scanNot analysed yet
Ex vehementiori tussi, praesertim convulsiva abortus fieri posse, non novum, nec inauditum in praxi medica est. Hujus vero caussam in sanguine &humoribus impuris &spissis, quia menstrua cessat purgatio, radicari pro statuto &certo etiam habendum videtur. Sanguinis itaque abundantioris ac impurioris per sectam venam detractionem, ipsa sana ratio dictitat &experientia etiam aliorum confirmat. Plures de tussi casus legantur in Consult. ac Respons, Medicin. Tom. I. Sect. II. casu LXXV. LXXVIII. &XCVI. CAPVT IV. SANGVLAV. THESES PATHOLOGICAE. Vemadmodum respirationis negotium binis potissimum absolvitur actibus, inspiratione videlicet, ac exspiratione: ita utriusque etiam ratione laedi potest. Exspirationis quidem vitium, quod tussis nomine venit, superiori capite pertractavimus: ad inspirationis vero laesionem, illa pertinet affectio, quam Graeci λυγμὸν seu λυγγὸν, nos singultum vocamus. Hic, si spectemus definitionem, nihil est, quam septi transversi, &adnexarum quarundam partium concussio spasmodico convulsiva, interrupta, molesta, sub inspiratione facta, &cum sonora aeris per os explosione stipata. Hujus naturam explicaturi; quaedam de fabrica partium, quae ad id vitii perficiendum concurrunt, praemit.