# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 418

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/418

Ex vehementiori tussi, praesertim convulsiva abortus fieri posse, non novum, nec inauditum in praxi medica est. Hujus vero caussam in sanguine & humoribus impuris & spissis, quia menstrua cessat purgatio, radicari pro statuto & certo etiam habendum videtur. Sanguinis itaque abundantioris ac impurioris per sectam venam detractionem, ipsa sana ratio dictitat & experientia etiam aliorum confirmat. Plures de tussi casus legantur in Consult. ac Respons, Medicin. Tom. I. Sect. II. casu LXXV.LXXVIII. & XCVI. CAPVT IV. SANGVLAV. THESES PATHOLOGICAE. Vemadmodum respirationis negotium binis potissimum absolvitur actibus, inspiratione videlicet, ac exspiratione: ita utriusque etiam ratione laedi potest. Exspirationis quidem vitium, quod tussis nomine venit, superiori capite pertractavimus: ad inspirationis vero laesionem, illa pertinet affectio, quam Graeci λυγμὸν seu λυγγὸν, nos singultum vocamus. Hic, si spectemus definitionem, nihil est, quam septi transversi, & adnexarum quarundam partium concussio spasmodico convulsiva, interrupta, molesta, sub inspiratione facta, & cum sonora aeris per os explosione stipata. Hujus naturam explicaturi; quaedam de fabrica partium, quae ad id vitii perficiendum concurrunt, praemit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
