# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 420

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/420

Namque sub hujus priori actu, inspiratione, partim musculis intercostalibus, costas sursum, simulque antrorsum trahentibus, partim ipsis musculosi septi sibris, a centro ad peripheriam contractis, & abbreviatis, hoc ex convexa in magis planam convertitur figuram: protinus hunc motum aemulantur vicinae partes, & universum sursum antrorsumque trahitur abdomen, stomacho per abbreviatas septi fibras magis coarctato. Omnia haec pristinam subeunt conditionem, diaphragmate in exspiratione ad convexitatem redeunte. Inde vero sequitur, quod ubicunque thorax & abdomen sursum, antrorsumque tolluntur, & pectoris ampliatur cavitas, ibi sit inspiratio; si contra, exspiratio. lam si ad singultum fiat adplicatio; hujus primum historiam, quamvis facillima cuivis sit diagnosis, curatius attendentes, si habere deprehendimus: concutitur pectus celeri impetu, cum sono acuto; sub qua concussione thorax & abdomen attolluntur, pectoris cavitas fit amplior loquentibus sermo intercipitur, quin tanta saepenumero est vehementia, ut juxta DOLAEVM Encyclop. medic. Lib. III. cap. II. pag. 174. totum contremiscat corpus, & costae frangi videantur. Ipse sonus, qui jungitur, tantus nonnunquam est, ut canis latratus instar a transeuntibus in platea, & adibus vicinis percipi possit. Conf. LAZARVS RIVERIVS obs. 1. pag. 302. THOMAS BARTHOLINVS histor. anat. rarior. Cent. II. histor. 4. pag. 175. VITVS RIEDLINVS obs. Haec cum phoenomenis inspirationis collata, lucu-Ratiosormalenter docent, singultum esse inspirationis vitium, saltem lis fingultus. sub ea contingere. Quemadmodum vero sub naturali inspiratione antecedere observatur motus musculorum intercostalium; sequitur transversi septi constrictio, & tandem abdominis elevatio; haecque omnia placido, ac lento procedunt gradu: ita e contrario in singultu, tanquam praeternaturali inspiratione, primum observatur septi transversi constrictio, & vi consensus sequitur motus connexarum partium cuncta vero vehementer, & velocissime fiunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
