# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 421

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/421

Concusso sic velocissime septo, concutitur quoque gula & stomachus citissime: hinc aeris, continuo a nobis deglutiti portio, intra gulam comprehensa, magno impetu sursum per integrum pellitur oesophagum, & tandem in fornicato palato, singultuosum illum efformat clangorem. Conf. LANGII Pathol. animat. Cap. 36. Concussum denique septum, producto singultuoso sonitu, plus minus lento progressu rursus convexum redditur: i. e. fibrae musculares iterum prolongantur: hinc quies fit, per intervalla redit convulsiva concussio. Differentia Dum ergo singultus est convulsio diaphragmatis vesingultus a locissima, sed mox remittens, & per intervalla recurrens continuo sedistinguit sese ab ea spastica detentione, quae diutius septum pti transtenet rigidum, ac perpetuam spirandi caussatur difficulta versi spasmo. tem. Conf. CASPAR HOFFMANNVS Instit. med. Lib. III. ca. 86. §. 6. GALENVS de sympt. Lib. II. cap. 2. Haec accedere observatur colicae convulsivae; aut paroxysmis hystericis veh mentioribus; & a sonitu, singultientibus familiari deprehenditur. §. VII. CAP. N. De singulius. §. VII. Ad haec notanda omnino est differentia, quae singultum chronicum intercedit, & acutum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
