# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 422

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/422

Hic morbis acutis jungi observatur, ut febribus continuis, malignis, exanthematicis, pestilentialibus, inslammationibus nobiliorum viscerum &c. & non modo brevioris exitus, verum ancipitis quoque eventus est. Contra chronicus longas aegritudines comitari solet, ut sunt hystericae, cachectica affectiones, vitiata primarum viarum conditio, mala partium spiritalium conformatio &c. & in hac sua indole ad plures dies, hebdomades, menses, quin integros annos perdurare potest. Sic BARTHOLINVS Centur. 3. epistol. 61. de muliere per biennium adeo graviter singultiente, ut a daemone obsessa videretur; &cent. 2. hist. 4. de singultu per quatuor annos infestante; alii alia exempla allegant: quorum numerus à MARCELLO DONATO Lib. IV. hist. med. cap. V. & SCHENCKIO obs. LIII. recensetur. §. VIII. Quod singultus sedem attinet; variae medicorum de ea semper fuerunt opiniones. Veteres, & horum antesignanus HIPPOCRATES Lib. VI. aph. 39, ventriculum solum accusarunt, & per ejus violentum motum, quo rem sibi infestam expellere conaretur, descripserunt. Verum, ne tali ratione illum cum vomitu vel ructibus confunderent; singultu agitari ea, quae superiori ventriculi orificio inhaerescunt, vomitu, quae ejus fundum occupant, perhibuerunt. Vid. FORESTVS obs. XII. Lib. XVIII. pag. 286. Alii vero, quorum agmen ducit FELIX PLATERVS Lib. II. de funct. laesion. Cap. V. pag. 476. sedem in solo septo transverso collocarunt; cum priorem opinionem non omnibus phaenomenis satisfacere viderent. Alii denique media incedentes via, primario quidem os ventriculi superius adfici, fici, per consensum tamen semper diaphragma simul agitari autumarunt: quos inter nominandus est DOLAEVS Encyclop. Med. L. III. c. II. p. 174. Mea vero sententia principalis sedes, ac primarium Nostrasenhujus affectus organon, in diaphragniate collocandum est: tentia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
