Latin
OBSERVATIO XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 427
Unproofread scanNot analysed yet
Contra vero si circa dies criticos occurrit, ac reliqua signa, maxime coctionis in urina fuerint bona; nihil mali portendit, sed vomitum criticum, aut alvi fluxum futurum praenunciat, &his subsequutis cessat. Saepius quoque has acutas febres ita sequitur singultus, ut cum ipsis permaneat, &per totam febrem simul exacerbetur; quales febres singultuosae, aut lyngodes veteribus appellantur, earumque exemplum in M. N. C. anno 4. observ. 48. pag. 43. allegatur: quorsum etiam spectat memorabilis casus aPOTERIO Centur. II. cap. 47. allegatus. §. XVII. Ad acutos &ancipitis eventus singultus referendi3) ab inaniquoque sunt, qui secundum veteres inanitionem, seu ni- tions. mias humorum excretiones sequuntur. Hyperemesin &hypercatharsin hoc gravi symptomata stipari, testantur praeter experientiam HIPPOCRATES Sect. VII. aph. 3. &41. &Sect. V. aphor. 41. &SIDENHAM. meth. cur. febr. pag. 61. Eundem affectum post se trahunt cruoris vitalis nimiae ac incoercibiles effusiones, vel naturales per uterum, nares, haemoptysin, vel per vulnera graviora concitatae; sicuti idem HIPPOCRATES Sect. V. aphor. 3. significat. Quibus in casibus universales plerumque convulsiones, ac ipsum vitae finem hae concussiones singultuosae, tanquam ultimi naturae conatus antecedere solent. §. XVIII.