# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 427

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/427
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/427

Contra vero si circa dies criticos occurrit, ac reliqua signa, maxime coctionis in urina fuerint bona; nihil mali portendit, sed vomitum criticum, aut alvi fluxum futurum praenunciat, & his subsequutis cessat. Saepius quoque has acutas febres ita sequitur singultus, ut cum ipsis permaneat, & per totam febrem simul exacerbetur; quales febres singultuosae, aut lyngodes veteribus appellantur, earumque exemplum in M. N. C. anno 4. observ. 48. pag. 43. allegatur: quorsum etiam spectat memorabilis casus aPOTERIO Centur. II. cap. 47. allegatus. §. XVII. Ad acutos & ancipitis eventus singultus referendi3) ab inaniquoque sunt, qui secundum veteres inanitionem, seu ni- tions. mias humorum excretiones sequuntur. Hyperemesin & hypercatharsin hoc gravi symptomata stipari, testantur praeter experientiam HIPPOCRATES Sect. VII. aph. 3. & 41. & Sect. V. aphor. 41. & SIDENHAM. meth. cur. febr. pag. 61. Eundem affectum post se trahunt cruoris vitalis nimiae ac incoercibiles effusiones, vel naturales per uterum, nares, haemoptysin, vel per vulnera graviora concitatae; sicuti idem HIPPOCRATES Sect. V. aphor. 3. significat. Quibus in casibus universales plerumque convulsiones, ac ipsum vitae finem hae concussiones singultuosae, tanquam ultimi naturae conatus antecedere solent. §. XVIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
