# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 435

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/435

beamus remedia salina, multo minus laxantia, pilulas aloeticas: aut regimen justo calidius, vel potum calidissimum concedamus: uti enim frigus, ita & excessivus calor nervosis partibus, maxime si morbo affectae sunt, est inimicus. Singultus inPari ratione in singultu a viscerum inflammatione stammationi inducto, huic prospiciendum est; tusa, si recens fueri accedentis inflammatio in corpore plethorico, protinus in pede vena curatio. tumque datis interne discutientibus, aliisque, quae sudorem movent, stagnantesque succos resolvunt; quibus, urgente nimis dolore, blanda conjungere licet anodyna, Cumprimis alvus injectis clysteribus, semper lubrica servanda; externe camphorata crocata, sacculique discutientes adplicanda, & prudenti prognosi famae consulendum. Singultus cachecticis, & hepate affectis superve- Singultus cachectici niens, curatur remediis bilem acrem corrigentibus, infucura. sis resolventibus, hepaticis, attenuantibus, amaris & evacuantibus; hisque nondum satisfacientibus, nihil est, quod vim thermarum, aquarumque mineralium superet; de quibus notabilem casum allegat BONETUS med. Sept. Lib. V. Sect. V. obs. 6. lii 2 BOOgl Qui accedit hypochondriacis, & utplurimum supHypochondriaci cura. pressis excretionibus sanguineis debetur, non cedit, nisi hoc primario profligato malo. Tum vero, si omnia fallunt, thermae cumprimis Carolinae, conjuncto ad roborandas partes balneorum Toeplicensium usu, operae facient pretium.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
