Latin
OBSERVATIO XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 436
Unproofread scanNot analysed yet
Scorbuticis cura lactis asinini, acidulis Selteranis, iisque tepefactis nupti, egregium pollicetur auxilium: quod jam commendat PAULLINI Onograph. Cur. Sect. IV. cap. 3. §. I. §. VII. Singultus cuSi costae fractae, distortae, luxataeque singultum proratio, ab osseduxerunt; luxationis repositio, fracturae consolidatio, ex arum pectochirurgico petenda foro, unicum spondent auxilium. Carres partium tilagini ensiformi luxatae, ac intus flexae optime medebunlasione. tur, cucurbitae coecae, scrobiculo cordis adplicatae: quas cumprimis laudat VITUS RIEDLINUS lin. med. anno 1695. mens. Aug. observ. §. VIII. dnodynorum Anodynorum in compescendo singultu cautum oportet usus. esse usum: si multa materia peccat, hujus ante omnia studendum correctioni &eliminationi: praesertim si fuerit acris, caustica, virulenta. Hac enim nondum excussa, anodynis uti, nihil est, nisi oleum camino addere. Sicuti in omni morbo, ubi anodyna &sopiente virtute opus est, ita quam maxime in affectibus spasmodico convulsivis, cujuscunque generis sint, opiata rarissime sola, sed cum accommodatis evacuantibus sociata &tutissima &praestantissima sunt. Et hoc arcanum vehementem opii vim cicurandi re vera est antiquissimum. Testatur id celebre illud medicamentum Asclepiadis, quod recenset GALENUS Lib. VIII. de compos. medicam. Cap. III. &AVICENNA Lib. IV. Fen. XIII. tr. 5. c. 19. Digitized by OOgl &constat ex costo, croco, spica, asaro, mastiche, aloe, &opio; atque ad ejus imitationem confectae sunt pilulae Rondeletii, Poterii, Plateri, Riverii, Wildegansii, Starckii Anglicanae. Nos in asthmate &tussi convulsiva, singultu &aliis dolorificis &spasmodicis morbis, pilulas aloephanginas, vel etiam nostras polychrestas, cum dupla vel tertia parte massae pilularum de styrace vel de cynoglossa miscere, &cum fructu insignissimo usurpare consuevimus.