# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 437

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/437

Singultus a leviori caussa exortus sine medicamentis Singultus lesaepius feliciter sistitur, quando videlicet sub motu tho- vioris cura. racis magis voluntario ipsum diaphragma cogatur, adeo ut plus fibrae ejus motrices tendantur vel relaxentur. Illud sit fortiori inspiratione, per cursum, per saltum, per vehementem equitationem; hoc vero per exspirationem fortiorem, per vociferationem, & si thorax fascia, seu zona constringatur; quod simplex & extemporaneum saepe est remedium. Ejusdem generis est sternutatio, quae uti spontanea, docente id Hippocr. Sect. 17. aphor. 13. singultum tollit, ita naturae bene operantis minister, medicus, arte eam provocare debet; et maxime, quando vel lenta & in flatus abiens materia ventriculi tunicis aut partibus proximis inhaerescit, ad eam ipsam per vehementem exspirationem, dum viscera abdominis & inprimis ventriculus vehementer conquatitur, dejiciendam: minime vero sternutatio arte producta locum habet, ubi inflammatio vel subtilis caustica virulenta materia, altius nervosis partibus sese insinuaverit. Praeservandi sine rectus rerum non naturalium usus, Praeservatia. praesertim aeris frigidi evitatio, ex omni parte votis repondebit. Qui a longo morbo partes solidas debilitatas habent, se praecavebunt, balneorum martialium prudenti usu, nec non remediis martialibus, conjunctis liquidorum potatione, motuque corporis sufficiente, usurpandis. Enarrationes morborum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
