Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 439
Unproofread scanNot analysed yet
Singultus tale est vitium, quod plures &diversi generis agnoscit caussas; &compluribus etiam morbis tam acutis, quam chronicis sese associat. Quapropter quando medicus recte &circumspecte vel de ejus eventu aut effectu, magis vel minus periculoso judicare, vel ad hunc morbum, qui nunquam fere non mali quidpiam post se relinquit, amoliendum accommodatam vult medicinam praebere; opus omnino est, ut in ejus caussas paulo accuratius inquirat. In casu praesenti secundum Hippocratis sententiam a repletione, per quam plethoram, sive potius nimium repleta, a copiosius congesto sanguine, diaphragmatis vasa intelligo, originem traxisse censui. Et haec quoque fuit ratio, quare &venaesectionem, &menstrualem, per accommodata medicamenta purgationem excitandam suasi; non sine subsequente egregio levamine. Dignum praeterea, quod observetur in hoc casu est phaenomenon, quod per somnum vehementioris hujus insultus facta fuerit accessio, &confestim per vigiliam cessaverit, cum alias singultuosae &convulsivae hae passiones in somno &quiete conquiescere, per motum vero &vigiliam exacerbari consuescunt. Sed cum in convulsionibus asthmaticis idem saepius evenire videamus, non sine ratione colligimus, humorum &sanguinis stagnationem, quam somnus procurat, pro vera horum malorum caussa habendam esse.