# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 439

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/439

Singultus tale est vitium, quod plures & diversi generis agnoscit caussas; & compluribus etiam morbis tam acutis, quam chronicis sese associat. Quapropter quando medicus recte & circumspecte vel de ejus eventu aut effectu, magis vel minus periculoso judicare, vel ad hunc morbum, qui nunquam fere non mali quidpiam post se relinquit, amoliendum accommodatam vult medicinam praebere; opus omnino est, ut in ejus caussas paulo accuratius inquirat. In casu praesenti secundum Hippocratis sententiam a repletione, per quam plethoram, sive potius nimium repleta, a copiosius congesto sanguine, diaphragmatis vasa intelligo, originem traxisse censui. Et haec quoque fuit ratio, quare & venaesectionem, & menstrualem, per accommodata medicamenta purgationem excitandam suasi; non sine subsequente egregio levamine. Dignum praeterea, quod observetur in hoc casu est phaenomenon, quod per somnum vehementioris hujus insultus facta fuerit accessio, & confestim per vigiliam cessaverit, cum alias singultuosae & convulsivae hae passiones in somno & quiete conquiescere, per motum vero & vigiliam exacerbari consuescunt. Sed cum in convulsionibus asthmaticis idem saepius evenire videamus, non sine ratione colligimus, humorum & sanguinis stagnationem, quam somnus procurat, pro vera horum malorum caussa habendam esse.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
