Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 44
Unproofread scanNot analysed yet
Tum quoque sub epulis adhibuit aeger Elixirium stomachicum, ex essentia corticum aurantiorum, tinctura tartari, oleo macis &cardamomi paratum; &pro potu ordinario decoctum ex radice poeoniae, visco querno, radice chinae, scorzonerae, herbae melissae, rasura ligni aloes &semine foeniculi confectum usurpavit. Alvus segnis reserata est clysteribus emollientibus, oleosis, qui simul herbas cephalicas nervinas, veluti abrotanum majoranam, origanum, saturejam, rutam, rorem marinum, flores lavendulae, &sal commune habebant: &denique inustus fuit brachiis fonticulus. Ex quibus rite usurpatis atrox hoc malum, quae Dei est gratia, debellatum fuit.