# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 44

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/44

Tum quoque sub epulis adhibuit aeger Elixirium stomachicum, ex essentia corticum aurantiorum, tinctura tartari, oleo macis & cardamomi paratum; & pro potu ordinario decoctum ex radice poeoniae, visco querno, radice chinae, scorzonerae, herbae melissae, rasura ligni aloes & semine foeniculi confectum usurpavit. Alvus segnis reserata est clysteribus emollientibus, oleosis, qui simul herbas cephalicas nervinas, veluti abrotanum majoranam, origanum, saturejam, rutam, rorem marinum, flores lavendulae, & sal commune habebant: & denique inustus fuit brachiis fonticulus. Ex quibus rite usurpatis atrox hoc malum, quae Dei est gratia, debellatum fuit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
