# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 440

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/440

Remiserunt equidem intestinorum dolores; at presso pede sequebatur singultus molestissimus; & cum virium insigni jactura, perpetuisque vigiliis, per tres inhaerebat dies; adeo, ut mox per dimidiam, mox totam horam, miserrime discruciaret aegrum, sumto vero infuso tepidiori per unum alterumque horae quadrantem semper conquiesceret. Spernebat quoque cuncta, utut praestantissima remedia: tandem vero, dato, quod ex hordeo & cornu cervi compositum erat, decocto, clysterem ex decocto raparum & oleo amygdalarum dulcium ano infundi; & praecordia cum abdomine, linimento spirituoso, ex aqua Anhaltina, theriaca, castoreo croco, camphora, oleo nucistae, balsamoque Peruviano confecto inungi, atque ligaturis constringi jussi; eo effectu, ut intra quinque dies aeger convalesceret. Epicrisis. 1) Discimus ex hoc casu, diarrhoeas non solum a colluvie acri, pituitosa, biliosaque tunicas intestinorum vellicante fuboriri posse: verum easdem non raro cohibitae transpirationi deberi: ubi conversus humorum, maxime serosorum motus, ad intestina potissimum vergit; id quod in nostro casu horripilationes totius corporis praecedentes sufficienter evincunt. 2) Male igitur egit Medicus, quod hanc criticam veluti, & salutarem evacuationem dato protinus opiato remedio consopiverit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
