# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 441

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/441

Inde enim vix aliter fieri potuit, quin matemateria acris ac vitiosa per metastasin ad alias nervosas partes, maxime septi transversi transferatur, ibidemque singultientes motus excitet; qui pertinaces, haud exiguum periculum, aequalem sanguinis circulum per partes male affectas impediendo, post se trahunt. 3) Itaque non aliae sunt indicationes, quam ut primum alvus ad pristinas secessiones invitetur; deinceps liberior perspiratio restituatur, & denique motus convulsivi diaphragmatis compescantur. Priori scopo satisfecimus clysteribus, qui pure demulcentes & oleosi, minime vero salini esse debent, ne villos intestinorum nimis vellicent: alterum explevimus per decoctum tepidius, quo hausto aeger sudavit egregie; & tertium obtinuimus illito praecordiis unguento nervino, & adplicatis subinde ligaturis; quas in hisce casibus veteres quoque insigniter collaudarunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
