Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 442
Unproofread scanNot analysed yet
Dissecto cadavere, totum hepar, cum quadam septi transversi, ac ventriculi parte, nigro colore tinctum, corruptum, &sphacelosum adparebat: in venis &arteriis parum cruoris reperiebatur, lien vero sanguine crasso turgebat, &cor penitus erat corruptum. Epicrisis. 1) Singultum in hoc casu ab inflammatione hepatis, stomachi &diaphragmatis subortum fuisse, extra omne positum est dubium. Testatur enim hoc dictarum partium sideratio post mortem reperta; quae semper praecurrentem habet inflammationem. Neque enim febris ardens aliam agnovit caussam, quam partium internarum inflammationem; cujus symptomata fuerunt sitis inexstinguibilis, &insignis interiorum, extremis frigescentibus, ardor. 2) Docemur ex hac observatione, neutiquam securum esse debere medicum; quando aegri absque caussa evidenti de virium prostratione, adpetitus jactura, agrypnia, pulsuque debili conqueruntur: haec enim symptomata plerumque notabilem visceris alicujus corruptionem, &vehementem indicant malignitatem. Quae cum in nostro aegrotante praesto fuisse videatur; non dubium est, quin datum emeticum, ad excitandam prorsus inflammationem, &sequentem febrim ardentem permultum contribuerit.